- PERICLYMENUS
- PERICLYMENUSNelei fil. frater Nestoris et Chronii, Homer. 2. Od.Cui a Neptuno avo concessum erat, ut in quas visum esset formas se posset transformare. Testatur hoc Euphorion, in his.———— Περικλύμενον τ᾿ ἀγέρωχονΟ῎λβιον, ᾧ πόρε δῶρα Ποσειδάων Ε᾿νοσίχθωνΠαντȏι ἄλλοτε μὲν γὰρ εν ὀρνίθεςςι φάνεσκενΑ᾿ιετὸς ἄλλοτε δ᾿ αὖτε πελέσκετο, θαῦμα ἰδέςθαι,Μύρμηξ. ἄλλοτε δ᾿ αὖτε μελιςςῶν ἀγλα ὰ φῦλα.Α῎λλοτε δεινὸς ὄφις, καὶ ἀμέιλιχος, ῏ειχε δὲ δῶραΠαντοῖ οὐκ ὀναμαςτὰ, τά μιν καὶ ἔπειτα δόλωσενΒουλῇ Α῾θηναίνης. ———— ————Quum igitur Hercules bellum contra Neleum gereret, ipse in muscam versus ab Hercule, consiliô Palladis, quae illumprodebat, clava intersectus est, quum ille aculeum Herculi, ceu solent muscae graviores, immisisset. Ovid. l. 12. Met. v. 556. fabulatur, Pericly menum in Aquilam versum, ab Hercule, quem plurimum unguibus uncis infestabat, sagitta in sublimi consossum:Mira Periclymeni mors est: cui posse figurasSumere quas vellet, rursusque reponere sumptas,Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor,Vertitur in faciem volucris: quae fulmina curvisFerre solet pedibus, Divum gratissima Regi. Viribus usus avis, pennis, rostrôque reduncôHamatisque viri laniaverat unguibus ora.Vertit in hunc nimium certos Tirynthius arcus.Hunc inter Argonautas recensent Apollonius, et Val. Falccus. Quorum hic l. 1.Σὺν δὲ Περικλύμενος Νηλήϊος ᾦρτο νέεςθαι,Πρεσβύτατος παιδῶν, ὅςςοι Πύλῳ ἐξεγένοντοΝηλῆος θέιοιο. Ποσειδάων δὲ οἱ ἀλκὴνΔῶκεν ἀπειρεςθίην, ἠδ᾿ ὅττε κεν ἀρήσαιτοΜαρνάμενος, τὸ πέλεςθαι ενὶ ξυνοχῇ πολέμοιο.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.